Quantum redactiones paginae "Disputatio:Tonarium" differant

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 185: Linea 185:
{{Recessus|:::::::::::::}} Iterum: Non dubito quin Latinitate mediaevali quod hodie appellamus “modum” saepe appellatum sit “tonus”, sed non credo Latinitatem mediaevalem nobis esse sine contextu adhibendam. Si vis, in pagina scribere potes “modos” appellatos esse “tonos” medio aevo, sed haud obliviscens nostros lectores eos appellare “modos” (postremo recentiores “modus maior” et “modus minor” lectoribus perclari sunt). Pagina huius obliviscens non est bona pagina. [[:en:Mode (music)|Pagina Anglica]] mihi videtur esse bonum exemplum imitandum. --[[Usor:Grufo|Grufo]] ([[Disputatio Usoris:Grufo|disputatio]]) 19:24, 15 Maii 2024 (UTC)
{{Recessus|:::::::::::::}} Iterum: Non dubito quin Latinitate mediaevali quod hodie appellamus “modum” saepe appellatum sit “tonus”, sed non credo Latinitatem mediaevalem nobis esse sine contextu adhibendam. Si vis, in pagina scribere potes “modos” appellatos esse “tonos” medio aevo, sed haud obliviscens nostros lectores eos appellare “modos” (postremo recentiores “modus maior” et “modus minor” lectoribus perclari sunt). Pagina huius obliviscens non est bona pagina. [[:en:Mode (music)|Pagina Anglica]] mihi videtur esse bonum exemplum imitandum. --[[Usor:Grufo|Grufo]] ([[Disputatio Usoris:Grufo|disputatio]]) 19:24, 15 Maii 2024 (UTC)


:Quid est synthesis, sed haec tres verba non confondere debet. Melius per comprehensione synthesis est articulum anglicum «[[En:Hagiopolitan Octoechos|Octoechos hagiopolitanos]]». [[Usor:Platonykiss|Platonykiss]] ([[Disputatio Usoris:Platonykiss|disputatio]]) 19:49, 15 Maii 2024 (UTC)
:Quid est synthesis, sed haec tres verba non confondere debet. Melius per comprehensione synthesis est articulum anglicum «[[En:Hagiopolitan Octoechos|Oktōēchos hagiopolitanos]]». [[Usor:Platonykiss|Platonykiss]] ([[Disputatio Usoris:Platonykiss|disputatio]]) 19:49, 15 Maii 2024 (UTC)

Emendatio ex 19:55, 15 Maii 2024

Die 9 Maii 2024 — Estne haec pagina ad “Tonarium” movenda?

Haec est disputatio petitoria Vicipaediae quae ad formulam {{Movenda}} attinet, die 9 Maii 2024 paginae additam.

Capite Tonary § Bibliography apud Vicipaediam Anglicam viso, mihi videtur forma “tonarium” esse usitatior formā “tonarius”, et postremo puriore Latinitate (cf. “glossarium”, “tabularium”, “calendarium”, et cetera). --Grufo (disputatio) 22:19, 9 Maii 2024 (UTC)[reply]

Ita est, sed «tonarius» est comunius, aeque «tonale» et «intonarium» esistunt. Latina media aetatis mediae est plena varietatum. Platonykiss (disputatio) 00:47, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
“Sed «tonarius» est comunius: Attamen in illa pagina quinquies “tonarium” oppetimus, tamquam quinquies oppetimus “tonarius” (e celeri inquisitione machinaria). --Grufo (disputatio) 01:28, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
Ita est! Mihi opportet disputatio variare titulum, sed non restituere titulum articulus qui. Terminus praelatus apud ceteri cantores ut Odo (Aretinus) erat «tonarium», apud Reginum «tonarius», apud altri «Libellus tonarius» (terminus «libellus» est communis parlandum partibus libris tropario-prosarii)! Pagina allata potest utilis inspicere prioritates auctorum eo quod utor solum nominativo «tonarius».
Platonykiss (disputatio) 06:41, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
Non bene intellego. Quid significet “Mihi opportet disputatio variare titulum, sed non restituere titulum articulus qui”? --Grufo (disputatio) 07:30, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
Mihi opportet esse disputatio variare titulum hic, sed non disputatio restituere titulum articulus qui. Summa summarum, no. Titulus «tonarius» est rectus vel non est falsus.
Tibi ago gratiam pro receptio benignam et gratiam habere patientiam cum mea latina salebrosa. Platonykiss (disputatio) 08:11, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
Sed haec est disputatio ubi de tonario vel tonali loquimur. Titulus huius disputationis congruendus est titulo paginae quae tonarium vel tonale tractat (quae hodie “Tonarius” appellatur, sed cras fortasse appelletur “Tonarium”; ergo hodie haec disputatio “Disputatio:Tonarius” appellatur, sed cras fortasse appelletur “Disputatio:Tonarium” – i.e. una pagina tantum disputationis de hac re nobis habenda est, et una cum sua commentatione movenda erit). Cur velis hanc disputationem movere? Certe titulus “tonarius” non est “falsus”, sed hic quaerimus num sit optimus. --Grufo (disputatio) 08:34, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
P.S. Video te nova de nomine “tonarius” huic disputationi addidisse. Ea mihi suadent hoc initium paginae: “Tonarium vel (libellus) tonarius vel tonale est …”. Sed titulus unus tantum nobis eligendus est principalis, et adhuc credo optimum esse “Tonarium”. Porro posthac opperiar ut et alii suas sententias hic ferent. --Grufo (disputatio) 09:00, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
Ita est, nominativus convertet ad genitivum coniunctione «libellus tonariūs». Interest monstrare usum flexibilem linguae aetate media, etsi comprehendo non esse facilis tolerare haec flexibilitatem apud ceteri philologos.
Cambiabam periodam in altu quod non eram accuratus. Remigio Prumiensis praeferebat «tonariūs», solum Odo «tonarium». Hodie sapimus esse Odonem Aretinum et non Odonem Cluniacensem. Platonykiss (disputatio) 09:05, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
Aliud per «tonarium» semper est solutionem optimam et faciliorem. Articulus anglicus est longus, secundum me potuerit magnam motivationem perseverare laboram cum nonnullis verbis allatis. Platonykiss (disputatio) 09:35, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
Inter linguam Latinam et Linguas Romanicas est continuum, sed quidam fines nobis pingendi sunt ut intelligibilitas servetur, praesertim cumque lingua mediaevalis videatur esse propior linguis Romanicis quam Latinitati classicae. Exempli gratia, tu verbo “cambiandi” hic usus es, at tale verbum, si interlocutor tuus nec Italice neque Francogallice neque Hispanice loquitur, difficile intellegetur (quia est mediaevale). Facile autem interlocutor tuus verbum classicum “mutandi” intelleget. Hoc dicto, hic non disputatur num oporteat Latinitatem mediaevalem corrigere, sed qui sit, fontes inspiciendo, modus optimus hanc rem referendi. Vocabulum “tonarium” est certe commune ([1], [2], [3], [4]). Aliqua commune est etiam vocabulum “tonarius”. Formam idoneam eligere possumus. --Grufo (disputatio) 10:16, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
Latinitate classica nonne videtur tonarius homo, tonarium res? IacobusAmor (disputatio) 13:26, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
No, legete articulum in anglice. Etiam terminus «sonus» traducendum terminum graecum ὁ ἦχος erat mediaevalis. Non erat in aetate Hellenismus. Platonykiss (disputatio) 14:00, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
“Latinitate classica nonne videtur tonarius homo, tonarium res?”: Ita. In substantivis, suffixum -arius, -aria adhibebatur ad opera data indicanda (e.g. argentarius, metallarius, fontanarius, apothecarius, et cetera). Sed aliquando (rarius) -arius, -a, -um etiam est adiectivum relationis (e.g. secundarius, -a, -um, aquarius, -a, -um, etc.), ergo “libellus tonarius” mihi videtur esse forma acceptabilis. At hic est unus ex his casibus ubi si nomen masculinum vel femininum removetur (− “libellus”) nomen absolutum pro rebus fit neutrale (“tonarium”). Ignoro nomina classica suffixo -arius (non -arium) quae res, non homines, indicant. Si non omnino absunt, sunt rara. Idcirco mea opinio est paginam esse movendam ad tonarium, quia fontes habemus. --Grufo (disputatio) 14:15, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
Multum gratiae. Platonykiss (disputatio) 14:25, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
Secundum me interest comprendere ut facio in modo justo. Itaque mi quaero, si decerno uti termino «tonarius». In praesens mea quaestio est tantum modesta. Certe sum perditus inter linguas italica et latina...
Comprehendo justam declinationem est ipsam /u/, si est «tonarius». Inde est feminile?
Video tuae coniunctiones et lego termines electas ab expertibus, sed non reperio istae termines fontibus scriptis. Ademarus e.g. scribebat tituli verba nominandum quisque tonum ecclesiasticum (Pa1021, f.201') anno MXXV:

AVTENTVS PROTVS HOC EST AVCTORITAS PRIMA

Iam alius scriptor scribebat isto modo (Pa1084, f.155) anno CMXXXVI.
Concludo plurimae fontes non habent titulum. Platonykiss (disputatio) 13:52, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
“Lego termines electi ab expertibus, sed non reperio istae termines fontibus scriptis”: Etiamsi lingua mea quoque sit Italica, mihi ignosce si non omnia verba tua intellego. Apud Vicipaediam, periti cuiusdam disciplinae de quibus loqueris sunt fontes (“fontes secundarii”). Tu “fontes primarios” quaeris, at isti non sunt semper praeferendi fontibus secundariis. Exempli gratia, fortasse quidam codex se appellabat neque “tonarius” neque “tonarium”, sed haec sunt nomina quibus alii tales libros appellabant, et in his casibus fontes secundarii sunt magni momenti. --Grufo (disputatio) 14:46, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]

Concludo non esse disputationem definitionum, sed disputationem rerum atque artis memoriae musicae.

Colpa mea est. Dicebam habere patientiam. Cogito esse utilis inspicere meas descriptiones fontium articulo cum cautione. Adhuc maximum studium erat factum ab Michele Huglo (opus doctorale):

Huglo, Michel (1971). Les Tonaires: Inventaire, Analyse, Comparaison. Publications de la Société française de musicologie. 2. Paris: Société française de musicologie  Platonykiss (disputatio) 15:07, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]

Quod non intellego est: Cur non tibi placeat “tonarium” eligi titulum principalem, etiamsi plures fontes habeamus? Porro, si (e.g.) saeculo decimo et undecimo (cum grammatica Latina magnopere dolebat) nomen cummune fuit “tonarius”, at saeculis duodecimo, tertio decimo, et cetera, fuit “tonarium”, cur sit forma mendax in titulo nobis praeferenda? Exempli gratia, Odonis Cluniacensis Opuscula de musica, quae nomine “tonarius” utuntur, tam multas mendas grammaticales habent ut dubitem quin adhiberi possint exemplum bonae linguae… --Grufo (disputatio) 15:45, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
Non sum contra sive pro «tonarius» vel «tonarium», sed sapio tractatum ipsum non esse ab Odone Cluniacense et Gerbert appellavit eumdem «Tonarium»!
Michel Huglo & Clyde Brockett (24 February 2010). "Odo [Oddo"]. New Grove Dictionary of Music and Musicians  Platonykiss (disputatio) 20:19, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
Optime. Dehinc, post brevem moram (ut alii sententas suas ferant), paginam ad Tonarium movere possumus. --Grufo (disputatio) 02:51, 11 Maii 2024 (UTC)[reply]
Postremo paginam movi, sed Latinitas in numeratione fontium magnopere corrigenda est. --Grufo (disputatio) 02:22, 12 Maii 2024 (UTC)[reply]

Gulielmus (abbas Sancti Benigni)

Video articulum preparatum per Gulielmus. Non est clarus quam formam est justam. Gulielmus natus est insula Sancti Julii Pedemontio, inde nominatus est Guglielmo da Volpiano in Italica, Guillaume de Volpiano in lingua francogallica, William of Volpiano in Anglica et Wilhelm von Dijon in Theodisca. Legebam esse educatum Gulielmum in lingua Occitana-Theodisca adhuc presente in Pedemontio. Ipsam parentes Robertus et Pirinzia parlabant (aeque Nicolangelo D'Acunto et Simona Moretti da Treccani parlant origine aristocratiae germanicae). Itaque etiam forma Vilelmus vel Wilhelmus fieri potest. Alumnus Raulus Glaber in Normannia scripsit «Vita Domni VVillelmi Abbatis primi Fiscannensis» (F-Pn lat. 5390).

Aliqui condiciones? Platonykiss (disputatio) 11:23, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]

Disputatio verbi «modus»

Propono altrum verbum: tonus ecclesiasticus.

Modus est interpretatio verbi graeci ἡ ἁρμονία et referet margo melodiarum (τὸ μέλος, pl. τὰ μέλη). Tonus invicem habet non solum unam melodiam, sed etiam plurimas: τὰ μέλη. Formulae melodiae sunt intonationes (τὰ ἠχήματα) ut anima certi toni, cuncta formula certae melodiae (melius: certi melus) constituit incisiones secundum textum cantus (perioda, membrum, articulus), terminationes apertae seu fortes seu concludentes. Una melodia (τὸ μέλος) componere cantum exemplum est. Quisque tonus habet propriam psalmodiam atque differentias (terminationes psalmodiae adaptatum ad antiphonam).

Igitur musicologia loquit de synthesi inter theoriam antiquitatis et musicam praesentem (cantus planus ordinatus secundum octo tonos). Nomina ut lydius, dorius, hypodorius referrent modos: F—c—f, D—a—d, A—D—a etc. referrent locos et tribuos. Nunc sunt nomina octo tonorum cantus ecclesiastici. Tamen secundum institutionem harmonicarum lydius non erat speciem octavae D—d, sed e—E aeta antiqua. Non sapimus ut synthesis erat facta.

Oktoechos (ὁ ὀκτώηχος) secundum libellum tonarius definitur ab analysi cantus secundum artem memoriae musicae, deinde classificatio melodiarum a posteriori deducendum tonum suum. Simul non solum adiuva memoriae cantus, sed etiam mutat cantum. Platonykiss (disputatio) 16:47, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]

Modus” est vocabulum speciali significatione usitatissimum in fontibus. Non est mutandum. Interpretatio tonorum Pythagoricorum, e quibus modi mediaevales orti sunt, fuit mendax. Propter ea, multi hodie praeferunt modos mediaevales appellare “primum modum” vel “protum”, “secundum modum” vel “deuterum”, “tertium modum”, etc., ad vicem “modi Dorici”, “modi Hypodorici”, “modi Phrygii”, etc. Vide: Modus (medieval music) § Modal scales apud Vicipaediam Anglicam. --Grufo (disputatio) 17:15, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]

Hucbald explicuit classificationem a posteriori tractatu De harmonica institutione.

Editio Gerbertis (1784, i:119):

Quatuor a primis tribus, id est, lichanos hypaton [λιχανὸς ὑπάτων D], hypate meson [ὑπάτη μέσων E], parypate meson [παρυπάτῃ μέσων F], lichanos meson [λιχανὸς μέσων G], quatuor modis vel tropis, quos nunc tonos dicunt, hoc est, protus [ὁ πρῶτος], deuterus [ὁ δεύτερος], tritus [ὁ τρίτος], tetrardus [ὁ τέταρτος], perficiendis aptantur: ita ut singulae earum quatuor chordarum geminos sibi tropos regant subiectos, principalem [τὸν κύριον], qui autentus [αὐθέντης], et lateralem, qui plagius [ὁ πλάγιος] appellatur: lichanos hypaton [λιχανὸς ὑπάτων D] scilicet autentum protum et plagium eiusdem, id est, [tonorum] primum et secundum: hypate meson [ὑπάτη μέσων E] autentum deuterum et plagium eius, id est, [tonorum] tertium et quartum: Parypate meson [παρυπάτῃ μέσων F] autentum tritum et plagium eius, id est, [tonorum] quintum et sextum: lichanos meson [λιχανὸς μέσων G] autentum tetrardum et plagium eius, id est, [tonorum] septimum et octavum: ita ut ad aliquam ipsarum quatuor quantavis ultra citraque variabiliter circumacta, necessario omnis, quaecumque fuerit, redigatur cantilena. Unde et eaedem finales appellatae, quod finem in ipsis cuncta, quae canuntur, accipiant. Eas cum notulis paullo praesentibus positis annotamus. In graviorem cmpcf. Item acutiorem fcpm.

--Platonykiss (disputatio) 17:22, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]

Credo mihi esse clarum quid modi mediaevales sint. Quod non mihi est clarum est cur locutionem “toni ecclesiastici” in locum vocabuli pervulgati “modi” substituere velis. --Grufo (disputatio) 17:33, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
Instrumentum utilissimum est Lexicon musicum Latinum medii aevi, sed non commendo initiare primam quaesitionem per verbum «modus» quid habet mille significationes. Ecce:
http://www.woerterbuchnetz.de/LmL
Modus (ἡ ἁρμονία) in contesto hinc: species octavae, tetrachordi (quartae) et pentachordi (quintae). Nota sunt altrae divisiones tetrachordi, non solum tonus et semitonium dicta pythagorica. Definitio est simplex.
Tropus (ὁ τρόπος) in contesto hinc: quaerere intervallos ex quattuor punctibus (protus, deuterus, tritus et tetrardus) atque dieses adiuva divisionum monochordis. Hucbald scripsit:
Unde et eaedem finales appellatae, quod finem in ipsis cuncta, quae canuntur, accipiant. Eas cum notulis paullo praesentibus positis annotamus. In graviorem cmpcf. Item acutiorem fcpm.
Quare?
Distinctio inter psaltes byzantinos et cantores latinos Regni Francorum, solum unum tetrachordum habet quattuor finales, ut cunctas melodias atque gravioras et acutioras transponere debet. Byzantini protopsaltes (vel kathegoumenoi Italiae, verbum locale Messina et Rossano) continuant protus, deuterus, tritus, tetrardus, protus etc. passandum magis quam duo octavas, deinde descendunt cum intonationibus plagium sonorum (τὰ ἠχήματα τῶν πλάγιων ἤχων). Faciunt per intervalla transpositiones (αἱ μεταβολαὶ κατὰ τόνον notatae apud latini sub verbum absonia: LmL), invicem apud cantores latini transpositio est pars classificationis. Ab Boethio praeberent octo modi, non duodecim! Non significat cuncta melodia est transposita ad tetrachordum finalium, quandoque cantores canunt in ecclesia.
Tonus est tonalitas modale, selectas formulas melus, intonationes (echemata) cum tropis, sequentiis, organis (modibus cantandum in polyphonia dictum discantum et organum) etc. (verba Hucbaldi erant «redigatur cantilena»), articulationem prosodiae textuum et constructionem grammaticae in cantu. Significat cantores tantum instructi sunt, ut sunt non solum capaces cantare supra textum sine notitia melodiae, sed etiam elaborare et decorare cantum. Duo systemata, tonus I-VIII, nomina secundum terminologiam graecam ut autentus (ἦχος πρῶτος) et plagius proti (ἦχος πλάγιος τοῦ πρώτου), autentus deuteri (ἦχος δεύτερος) etc. Psalmodia est partem unusquisque tonus, excepta psalmodia toni pelegrini.
Nunc spero omnia clara esse. Platonykiss (disputatio) 18:18, 10 Maii 2024 (UTC)[reply]
Sed quemadmodum et ubi, apud hanc paginam, “tonum ecclesiasticum” in locum “modi” substituere velis? Possisne exemplum praebere? --Grufo (disputatio) 02:55, 11 Maii 2024 (UTC)[reply]
Immo.
Ut me cognosti, non debet nullam movere. Articulus modi tractat juste species octavae, invicem definitio et ordo specierum desunt (non solum octavarum, sed etiam tetrachordarum et pentachordarum). Desunt etiam articuli ubi rei ut «tonus» vel «tropus» tractati sunt (tropus est formam poesiae et compositionem musicae in caso troporum meloformarum, sed etiam verbum studendum rei musicae cum significatione transpositio octavarum apud harmonicos hellenicos). Tonus ecclesiasticum debet psalmodiam, echemata, usum intervallorum (atque diesum) et formulas melus tractare, sed etiam verbum apud Graecos «sonus» (ὁ ἦχος) est. «Sonus» valet articulum proprium quod differentiae ne sunt tantae. Melius est invicem articulum unum titolatum Oktoechos ubi octi toni tonarius (apud Franci) et Patriarchatibus Hierosolimitanum (tractatus dictus Hagiopolites, etsi scriptum monasterio Studionis) et Constantinopolitanum (enechemata cantus cathedralis Sanctae Sophiae) tractati sunt, idem cunctae differentiae inter eos. Verbum «tonarius» vel «tonarium» est derivatum ab verbo «tonus», non dicunt «modarium»! Ubi microtonos facere debet, dicet liber gradualis completum tonarius Willelmi Volpianis cum notatione letterarum et neumis mediofranciis. Atque commendo articulum «systema» in rebus musicae (verbum «musica» est petitum ab graeco ἡ μουσική, quandoque ars liberalis tractandum musicam praesentem occupat disciplina harmonicarum). Bisdiapason apud Boethium est systema magnum et perfectum (ametabolon), sed notatus erant duo altra (1) systema Dasiae presentatum Musica et Scolica enchiriadis, et (2) verba allata ab Aurelio Cassiodoro tractandum systema minus perfectum quindecim tonorum tractatu ab «Aureliano» Reomensis (capitulum sub titulum in atramento rubro «Quod habeat musica cum numero maximam concordiam» F-VAL Cod. 148, f.67), iam notatus et explicatum in modo profondiore ab Martiano Capella libro nono Satyriconis.

Accipis distinctionem inter tres verba modus, tropus et tonus? Hodie loquit nimium modorum quod educatio est mala. Abusus veniet ab lingua anglica (articulus «mode [II. Medieval modal theory]» Haroldis Powers dictionario New Grove est optimus, sed dat exemplum significationis exuberantis lingua anglica). In lingua latina acuratum esse debet. Est privilegium! Platonykiss (disputatio) 06:37, 11 Maii 2024 (UTC)[reply]

“Possisne exemplum praebere?”
Exemplum ad monstrandum quod? Platonykiss (disputatio) 06:44, 11 Maii 2024 (UTC)[reply]
Haec est nostra pagina: ubi, apud nostram paginam, velis “tonum ecclesiasticum” scribere? In cuius locum velis “tonum ecclesiasticum” substituire? Exempli gratia, ubi, apud hoc initium?
Tonarius, seu tonarium seu tonale, in Christianitate Occidentali est liber liturgicus(en) qui varias cantuum Gregorianorum res secundum modum (tonum aevo medio appellatum) eorum cantilenarum intra eorum octoplicem modorum formulam per incepta textualia perscribit. Tonaria antiphonas horarum canonicarum(en) saepe comprehendunt, quarum modus formulam adiungentis textus recitati(en) constituit (toni psalmodici(en) si antiphona cum psalmus canitur, aut toni canticulorum si antiphona cum canticulo(en) canitur), sed cantus planos responsoriorum vel Missae cum recitatione formulaica non consociatos etiam aut potius prescribere possunt.
--Grufo (disputatio) 18:27, 11 Maii 2024 (UTC)[reply]
Intellego. Articulus «tonus» est sine historia et inutilis quod ignorat verbum in contesto artis liberalis musica. Commendo articulum novum «Oktoechos» et tonum ecclesiasticum sostituire tonum debet:
Tonarius, seu tonarium seu tonale, in Christianitate Occidentali est partem dictus libellum libris cantuum (graduale atque antiphonarium) qui varias cantuum Gregorianorum res secundum tonum ecclesiasticum (cuius species octavae sub verbum modum descriptae sunt) eorum cantilenarum intra eorum octoplicem tonorum formulas per incepta textualia perscribit.
Continuatio:
In antiphonaribus tonaria antiphonas horarum canonicarum saepe comprehendunt, in gradualibus (libris cantuum Missae) tractant cuncta genera cantus antiphonalis cum et sine psalmis. Antiphonae libris gradualis (introitus et communiones) et antiphonari introducunt psalmum indicatum libro et sunt iterati in psalmodia.
Verbum justum per tonos psalmodicos (etsi verba sint correcta) est «psalmodia» (gr. ἡ ψαλμοδία), sed articulus «Tonarius» offert opportunitas monstrare differentias ad exemplum imagines manuscriptorum. Alternatim sit articulum «psalmodia» ubi etiam psalmodia a Mediolano ed a Constantinopoli possunt res. Nota psalmodia invitatorii est antiquora, psalmodia simplex verisimilis innovationem carolingam.

Continuamus cum nova parte (nexi cum # eant ad fontem):

==Usus et forma tonarius==

Primum tonarium notus est fragmentum in psalterio monasterii Sancti Richarii saeculi VIII inventum. Istud tonarium erat partem psalterii, sed nondum iunctum ad psalmodiam psalmorum et canticorum quod pauci canti Missae sunt indicati, non solum antiphonae, sed etiam offertoria (OFF). Utilitas pristinorum tonarium erat classificationem toni canto plano generaliter. In breviaribus et sacramentaribus ut sacramentarium graduale Sancti Dionysii sunt solum rubrices tonales margine paginae.

Tonarium potest introductionem in antiphonarium ut antiponarium Hartkeris Coenobio Sangallense cum indice antiphonarum completo in ordinem terminationum in psalmodia nominati «differentiae» seu «figurae».[1] Appendix tonarius libro graduale tractat solum genera cantuum antiphonalium Missae introit et communio. Exemplum est tonarium libro graduale monasterii Einsiedeln quo solum pars communionum conservatus est. Communius est libellus tonarius tropario-prosario ut tropario-prosarium Ademari ubi libellus tonarius (quaequinque pars libellum appelatur) incipit cum parte supra antiphonarium (antiphonae et responsoria) (f.251) et deinde cum parte supra librum gradualem (f.255), hinc cuncta genera cantuum Missae indicati sunt. Quoque tonarium sub formam tactatum notatus est, inde potest esse partem collectionis tractatuum de musica ut tonarium Hogeri Werdensis cum diagrammis notationis Dasianae, tonarium Bernonis Prumiensis cum neumis sangallensis manuscripto monasterii Laureshamensis ubi differentiae sub nomina graeca secundum Hucbaldem ordinati sunt, vel tonarium cum neumis italicis collectione Archicoenobii Montis Casini. Tonarium unicum est librum gradualis tonarius monasterii Sancti Benigni scriptum sub abbatem Willelmum Volpianis ubi cuncta genera cantuum Missae sunt separata in libellos. Quisque libellus est subdivisus octo partibus secundum ordinem octo tonorum. Deinde Willelmus continuavit ut abbatem conditorem in Normannia ubi sua notatio est diffusa.

Deinde classificationem formarum offerre opportet ut articulo anglico «Variae formae tonarius». Platonykiss (disputatio) 07:22, 12 Maii 2024 (UTC)[reply]

Credo vocabulum modi non esse mutandum. Etiamsi Latinitas mediaevalis verbum toni adhibebat, hodie modus est nomen commune, adhibitum ad quemcumque ordinem tonorum appellandum et haud in musica mediaevali tantum restrictum; idcirco sunt locutiones “modi Graeci”, “modi hodierni” – cf. Olivarii Messiaen “modos restrictā transpositione” (Francogallice modes à transposition limitée) – et cetera. Nostra commentatio iam dicit tales modos “aevo medio appellatos esse tonos”. Postremo, Latinitas mediaevalis est una pars tantum cunctae Latinitatis, et nobis non est fingendum quid fontes hodie praeferant. Hoc dicto, credo nomen vetus (i.e. “toni mediaevales”, vel “ecclesiastici”) esse memorandum (sicut iam facimus). Immo capitulum de historia modorum est bene desideratum. --Grufo (disputatio) 08:49, 13 Maii 2024 (UTC)[reply]
E.g. Vide “tetrardus” apud Carolum Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre. “TETRADUS, Quartus canendi modus, complectens tonos duos, septimum et octavum.”. --Grufo (disputatio) 09:09, 13 Maii 2024 (UTC)[reply]
Orthographia «Tetradus» vero rara est!
Tetrardus ut apud Hucbaldem est communius. Etiam apud compendium «alia musica»:
Quorum videlicet troporum, sive etiam sonorum, primus graeca lingua dicitur Protus; secundus Deuterus; tertius Tritus; quartus Tetrardus: qui singuli a suis finalibus deorsum pentachordo, quod est diapente, differunt. Superius vero tetrachordum, quod est diatessaron, requirunt, ut unusquisque suam speciem diapason teneat, per quam evagando, sursum ac deorsum libere currat. Cui scilicet diapason plerumque exterius additur, qui emmelis, id est, aptus melo vocatur.
Sciendum quoque, quod Dorius maxime proto regitur, similiter Phrygius deutero, Lydius trito, mixolydius tetrardo. Quos sonos in quibusdam cantilenis suae plagae quodammodo tangendo libant, ut plaga proti tangat protum, deuteri deuterum, triti tritum, tetrardi tetrardum. Et id fas est experiri in gradalibus antiphonis.
Afferit articulo «Hagiopolitan Octoechos». Platonykiss (disputatio) 09:42, 13 Maii 2024 (UTC)[reply]
Ne dicam dolo, id est muscipula comprehendere verba «modus» et «tonus» cognomitatos. Ne scripsi in alto. Verbum «modus» dicet omnia et nulla.
Hinc scribo qui sunt quattuor modos apud graecos, sed non apud latinos:
1) Modus dorius regnat sonos proti (autentum cum finale a atque plagium cum finale D): D—a—d.
2) Modus phrygius regnat sonos deuteri (autentum cum finale b atque plagium cum finale E): E—b—e.
3) Modus lydius regnat sonos triti (autentum cume finale c atque plagium dictum «sonus grave» cum finale F): F—c—f.
4) Modus mixolydius regnat sonos tetrardi (autentum cum finale G atque plagium cum finale C): C—G—c. Ideo tractat quaestionem emmelis quod est mutatio et transitio inter modos phrygium et mixolydium!
Hi quattuor sufficient! Platonykiss (disputatio) 09:52, 13 Maii 2024 (UTC)[reply]
“Verbum «modus» dicet omnia et nulla”: …secundum definitionem quam tutemet elegisti. Attamen secundum communem definitionem hodiernam, modus est ordo tonorum semitonorumque (et positio “notae dominantis” casu modorum mediaevalium, ad modos plagales et authenticos separandos). Vide e.g. hic: “Ut autem de singulis reddaris certior, scias primum modum, videlicet protum …”; et postea hic: “Secundum modus, videlicet deuterus, qui …”; et cetera. “Hinc scribo qui sunt quattuor modos apud graecos, sed non apud latinos”: Modi mediaevales sunt quidem octo. --Grufo (disputatio) 10:25, 13 Maii 2024 (UTC)[reply]
Recte!
Modus in contesto hinc (synthesis inter harmonias et tonos ecclesiaticos) sunt species diapason vel octavae atque tetrachordi et pentachordi. Platonykiss (disputatio) 10:33, 13 Maii 2024 (UTC)[reply]
“Contextus hic” est Vicipaedia, ubi “modus” significat quod tu appellas “tonum”, quia hoc est vocabulum quod saeculis sequentibus innotuit ad octo “tonos ecclesiasticos” indicandos… --Grufo (disputatio) 10:39, 13 Maii 2024 (UTC)[reply]
Tonus ecclesiasticum et sonus (ὀ ἦχος) sunt verba mediaevalia et sunt nata ab synthesis cum ars musicae. Praeterea verbum tonus appellatur intervallum pythagoricum in proportione una parte inter novem (8:9) monochordis.
Debet respondere ad periodam: “Modi mediaevales sunt quidem octo.”
Id est quaestionem systematis:
1) Systema magnum et perfectum (τὸ σύστημα ἀμετάβολον) cum mixtura tetrachordium coniunctorum et disiunctorum, bisdiapason apud Boethium traducendum Ptolemaeum habet octo modos.
2) Systema Dasianum (Musica et Scolica enchiriadis) cum tetrachordis disiuncis (diezeugmena in sensu separatis ab tono) notatum apud graecos sub nomen systema rotae (τὸ σύστημα τοῦ τροχοῦ, notatio mediobyzantina et descriptum tractatibus παπαδικαὶ) habet quattuor modos. «Alia musica» dimostrat quod cantores latini habebant notitiam profundam differentiarum tractandum octoechos graecorum et ipsos tonarius.
3) Systema minus perfectum cum tetrachordis coniunctis (synemmenis) descriptum ab Aurelio Cassiodoro (verba allata ab Aureliano Reomensis superior attuli cum nexo ad manuscriptum F-VAL cod. 148 faciendum exemplum articuli «systemata in musica») et Martiano Cappella (sine notitia notationis Alypii) habet invicem quindecim modos.
Prospectus historicus est desideratum plurium articulorum quod nimis saepe deest, sed etiam contestum cum altris verbis. Verbum «modus» est essentialem intellegentia verborum «tonus ecclesiasticus», «tropus» atque «systema musicae» vel «systemata musicae», sed quodque verbum habet propriam definitionem ut explicavi superior. Articulus «modus» species octavae et tetrachordi tractare debet, sed articulus «oktoechos/octoechus» echemata, formulas melus, psalmodiam, invicem numquam species! Platonykiss (disputatio) 11:19, 13 Maii 2024 (UTC)[reply]
Quod est? Continuamus laborem articuli? Scripsi cunti tres articuli anglici de oktoecho, de tonario et de musica byzantina. Ipsi de oktoecho in graeco et in arabo interpretati sunt. Hinc invicem feci exemplum proprium secundum necessitates. Platonykiss (disputatio) 05:11, 14 Maii 2024 (UTC)[reply]
Non sum sic peritus de modalitate mediaevali ut certe discernere possim utrum modi mediaevales fuerint vero octo an quattuor, neque utrum modi plagales semper fuerint distincti ab authenticis an potius differentes “notae dominantes” gradatim emerserint. Cantibus Gregorianis annum unum tantum studui. Sed hic de nomine adhibendo disputatur, non de numero modorum. De hoc sententiam meam iam dedi. --Grufo (disputatio) 05:55, 15 Maii 2024 (UTC)[reply]
Ut scripsi numerum modorum pendere ab systemate. Soni et toni in ecclesia a Roma, Mediolano, Constantinopoli vel Hierosolimitano semper sunt octo in canto liturgico. Quaestio non pendet ab musica ubi numerus modorum variat vi, sed ab theologia et ab liturgia secundum institutionem cyclorum octo hedomadarum. Ea de causa tractati Musica et Scolica enchiriadis temptant integrare octo modos, sed ad irritum cadet quod quarta (A–D) sub quattuor octavae modorum autenticorum est foris systema Dasianum. Systema Dasianum erat utilis cantandum discantum (in polyphonia). Non est clarum si Aurelianus Reomensis intellexerit verba allata ab Aurelio Cassiodoro vel si systema quindecim modorum erat usum in canto plano. Platonykiss (disputatio) 06:32, 15 Maii 2024 (UTC)[reply]
Postilla. Nostra pagina Modus (musica) haud modos mediaevales tantum narrat, sed omnes modi musicales illic tractari possunt. At si vis, novam paginam de modis mediaevalibus tantum, Oktoechos appellatam, creare potes. Sed illic semper tibi scribendum erit “modi (aevo medio toni appellati)” – i.e. nomenclatura hodierna tibi adhibenda est, quam lectores non periti de aevo medio intellegere possint. --Grufo (disputatio) 06:16, 15 Maii 2024 (UTC)[reply]
Debet essere clarum usum nomenclaturae hodiernae esse nebulam ignorantiae. Fieri potest in lingua anglica ubi verba sunt peta, sed in lingua latina et graeca verba habent significationem diligentem. Estis hinc per curam et diligentiam ipsam. Sapimus experientiam non esse facilis. Platonykiss (disputatio) 06:45, 15 Maii 2024 (UTC)[reply]
Haud ignorantia codicem anni 1686 duxit ad verbum “modum” praeferendum, sed ordinaria evolutio linguae. Nullum verbum classicum Latinum neque Graecum “modos mediaevales” significabat, quia nondum erant “modi mediaevales” in antiquitate. Et in antiquitate ambo vocabula “tonus” et “modus” res magnopere dissimiles eius indicabant de quo hic disputamus. --Grufo (disputatio) 06:58, 15 Maii 2024 (UTC)[reply]
Sufficiat sapere significationem verborum «modus» et separare significationes inter verba «tonus», «tropus» et «modus». Sine dubio erat synthesis. Cistercienses habere magnam illusionem notati sunt, sed clarum est selectare nomenclaturam ab Hucbaldo (legete verba allata superior). Itaque usi sunt vera terminologia mediaevale, etiam correcta et non ignara! Ecce fons aeta Sancti Bernardi et unum articulum dedicatum reo ab Christiano Meyer. Meyer, Christian (2003). "Le tonaire cistercien et sa tradition". Revue de Musicologie 89 (1): 57–92 .
Mi quaesivisti exemplum et vobis eum dedi: “varias cantuum Gregorianorum res secundum tonum ecclesiasticum (cuius species octavae sub verbum modum descriptae sunt) eorum cantilenarum intra eorum octoplicem tonorum formulas per incepta textualia perscribit”.
Nunc est apud vos ne ministrare eo et continuare articulum initiandum. Platonykiss (disputatio) 07:08, 15 Maii 2024 (UTC)[reply]
Habemusne fontes qui “tonos ecclesiasticos” scribunt? Si absunt, vocabulum non est fingendum. Credo ipsam ecclesiam, recentiore Latinitate, vocabulum “modi” adhibuisse – exempli gratia, quemadmodum appellabat Ioannes Baptista Martini “modos mediaevales” cum contrapunctum docebat Mozart? --Grufo (disputatio) 09:47, 15 Maii 2024 (UTC)[reply]
Cardinale Martini erat magnum professorem et mentorem conservatorii Bononiae, non solum contrapuncti de eo scrivet librum notatum.
Cunctae fontes Quadrivii tractunt tonos, tropos et modos (atque liber tonarius apud Cistercienses)!
Fortasse articulus anglicus «modus» adiuveat qui tractat cuncta systemata et historiam ab hellenibus et interpretationes differentes. Proprietas tonarium est duo optiones (ordo est claram, sed non ipsam apud protopsaltes byzantinos ut ῆχος πρῶτος, δεύτερος, τρίτος, τέταρτος, πλάγιος τοῦ πρώτου etc.):
1) Terminologia graeca ut «autentus Protus», «plagis» seu «plagius proti», «autentus deuterus» etc.
2) Terminologia secundum Hucbaldum ut «tonus primum» seu «primus», «secundum», «tertium» etc.
3) Nomina specierum octavae vel modorum sunt modum dorium (D—d), modum hypodorium (A—a), modum phrygium (E—e) etc. Apud Boethium sunt octo modos cuius octavum appellatur «hypermixolydium» (non «hypomixolydium»!). Non est stricte necessarius quod est dorium (D—d), differentia est pentachordum in alto et tetrachordum deorsum (D—G—d), non D—a—d ut modus dorius! Platonykiss (disputatio) 17:42, 15 Maii 2024 (UTC)[reply]

Iterum: Non dubito quin Latinitate mediaevali quod hodie appellamus “modum” saepe appellatum sit “tonus”, sed non credo Latinitatem mediaevalem nobis esse sine contextu adhibendam. Si vis, in pagina scribere potes “modos” appellatos esse “tonos” medio aevo, sed haud obliviscens nostros lectores eos appellare “modos” (postremo recentiores “modus maior” et “modus minor” lectoribus perclari sunt). Pagina huius obliviscens non est bona pagina. Pagina Anglica mihi videtur esse bonum exemplum imitandum. --Grufo (disputatio) 19:24, 15 Maii 2024 (UTC)[reply]

Quid est synthesis, sed haec tres verba non confondere debet. Melius per comprehensione synthesis est articulum anglicum «Oktōēchos hagiopolitanos». Platonykiss (disputatio) 19:49, 15 Maii 2024 (UTC)[reply]
  1. Ad initium (pagina 1) doxologium breve est scriptum in letteris maiusculis «GLORIA PATRI ET FILIO / ET SPIRITUI SCO[*] SICUT / ERAT IN PRINCIPIO ET / NUNC ET SEMPER [ET IN] E U A E U O U A E» cum neumis sangallensis supra, deinde «SECULORUM AMEN» cum neumis. Paginae tonarius sunt separatae in duo libros antiphonarii (codices 390 et 391 ad initium) sine ordine, sed in magna perturbatione. Restitutio tonarius est addendum ad cod, sang. 390 ab manu recentiore (pp. V1-V4) atque quae paginae sunt perditae seu laesae.