Bene advenisti in Vicipaediam!

E Vicipaedia
Vicipaedia est libera encyclopaedia, ad quam augendam omnes invitantur.
Pagina mensis
Sexual cycle.svg

Sexus in biologia est modus geneticas proprietates coniunctandi et miscendi, qui praecipuum organismorum in virili et muliebri generibus (vel sexibus) saepe requirit. Reproductio sexualis proprias cellulas (gametas) miscet, ut formaretur progenies, quae proprietates ab ambobus parentibus hereditate accipiunt.

Aliquae gametae nihil forma actioneque differunt (tales ergo appellantur isogametae), sed saepe in eis asymmetria evoluta est, ut duo gametarum (heterogametarum) genera sexus propria existunt: viriles gametae sunt parvae, mobiles, et optime formatae, ut informationem geneticam procul ferrent; muliebres gametae sunt magnae, immobiles, cum alimentis ad auctum organismi iuvenilis sustinendum necessariis instructae.

Definitur sexus organismi a gametis, quas habet: mares gametas viriles (spermatozoa) generant; feminae gametas muliebres (ova). Organismi autem, qui gametas viriles muliebresque generant, appellantur androgyni. Varietates sexuum cum varietatibus corporis saepe consociantur; hi dimorphismi sexuales varios impetus patefacere possunt, quos sexus, ut regignant, experiuntur. ...
Nuntii

2022

  • 15 Novembris: Circa hodiernum diem homines in tota terra viventes octo milliarda (8 000 000 000) superaverunt.
Aloysius Ignatius Lula da Silva
Georgia Meloni
Elisabetha Truss
Carolus III
  • 8 Septembris: Obiit regina Britanniarum Elisabetha II anno aetatis suae nonagesimo septimo et regni sui septuagesimo primo. Cui successit filius rex Carolus III septuaginta tres annos natus.
Elisabetha Truss
Mikhail Gorbachev 1985 Geneva Summit.jpg
  • 30 Augusti: Moscuae obiit Michael Gorbačëv ultimus secretarius generalis, deinde praeses Unionis Sovieticae.
  • 22 Iunii: Gravis terraemotus magnitudinis 5.9 in confinibus Afganiae et Pacistaniae accidit. Plus quam mille quingenti homines occisi sunt.
  • 19 Iunii: Gustavus Petro, dux foederis Pacti Historici, praeses reipulblicae Columbiae electus est.
  • 13 Iunii: E flumine Mecon in Cambosia maximus omnium umquam in aqua dulci relatorum piscium captatus est. Ille individuum speciei Urogymni polylepis est, cuius longitudo 3.98 metra, et cuius pondus paene 300 chiliogrammata est.
Participatio tua

de / en / es / no / ro / ru

Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.

Opes et commendationes
Eruditio Latina

Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.

Alia incepta

Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:

Victionarium Victionarium
Dictionarium liberum
Vicifons Vicifons
Fontes liberae
Vicicitatio Vicicitatio
Citationum collectio
Vicilibri Vicilibri
Tractatus enchiridiaque
Vicivia Vicivia
Directorium viaticum liberum
Viciversitas Viciversitas
Libera instrumenta discendi
Vicinuntii Vicinuntii
Nuntii liberi
Vicispecies Vicispecies
Index specierum
Vicimedia Communia Communia
Thesaurus imaginum et sonorum
Vicidata Vicidata
Repositorium datorum liberum
MediaWiki MediaWiki
Programma interretiale vici liberum
Meta Meta
Inceptorum Vicimediorum coordinatio
Incubator Incubator
Vicipaediae nondum probatae