(Go: >> BACK << -|- >> HOME <<)

<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Carmina Burana
ca. 1230

 


 






 




Carmina potoria
(201-226)
_________________



201
1.
Tu das, Bacche, loqui, tu comprimis ora loquacis,
Ditas, deditas, tristia leta facis.
Concilias hostes, tu rumpis federa pacis,
Et qui nulla sciunt, omnia scire facis.
Multis clausa seris tibi panditur arca tenacis;
Tu das, ut detur, nil dare posse facis.
Das ceco visum, das claudo crura salacis:
Crederis esse deus, hec quia cuncta facis.

2.
Ergo bibamus, ne sitiamus, vas repleamus.
Quisque suorum posteriorum sive priorum
Sit sine cura morte futura re peritura.

3.
Pone merum et talos, pereat, qui crastina curat.
      App. Verg., Copa 37

4.
Bacchus erat captus vinclisque tenacibus aptus;
Noluit ergo deus carceris esse reus.
Ast in conclavi dirupit vincula suavi
Et fractis foribus prodiit e laribus.





202
1.
O potores exquisiti,
licet sitis sine siti,
en bibatis expediti
et scyphorum inobliti!
scyphi crebro repetiti
non dormiant,
et sermones inauditi
prosiliant.

2.
Qui potare non potestis,
ite procul ab his festis!
procul ite! quid hic estis?
non est locus hic modestis.
inter letos mos agrestis
modestie
index est et certus testis
ignavie.

3.
Si quis latitat hic forte,
qui recusat vinum forte,
ostendantur ei porte!
exeat hac de cohorte!
plus est nobis gravis morte,
si maneat;
sic recedat a consorte,
ne redeat.

4.
Vina qui non gustat pura,
miser vivat et in cura!
vino sors lenitur dura,
procul ergo sit mixtura!
multum enim contra iura
delinquitur,
cum hec dei creatura
corrumpitur.

5.
Dea deo ne iungatur!
deam deus aspernatur;
nam qui Liber appellatur,
libertate gloriatur.
virtus eius adnullatur
ad pocula,
et ad mortem infirmatur
ex copula.

6.
Cum regina sit in mari,
dea potest appellari,
sed indigna tanto pari,
quem presumat osculari.
numquam Bacchus adaquari
se voluit,
neque libens baptizari
sustinuit.

7.
Pure sequor tam purarum
puritatem personarum,
quia constat omne rarum
raritate magis carum.
ut in vino vis aquarum
non proficit,
sic in aqua vini parum
non sufficit.

8.
Cura Bacchus et sopore
corda pio solvit more.
sumpto Baccho meliore
dulcis sapor est in ore;
vini constat ex sapore
letitia,
recalescit in amore
mens saucia.


203
1.
Hiemali tempore,
dum prata marcent frigore
et aque congelescunt,
concurrunt in estuario,
qui regnant cum Decio
et postquam concalescunt,
socius a socio ludens irretitur.
qui vestitus venerat, nudus reperitur.
hei, trepidant divitie,
cum paupertas semper servit libere.

2.
Salutamus, socii,
nos, qui sumus bibuli,
tabernam sicco ore.
potemus alacriter!
scyphi impleantur iugiter!
ludamus solito more!
plana detur tabula! sortes concedantur!
pro nummis et pro poculis vestes mutuantur.
hei, nunc appareat,
cui sors magis aut Fortuna faveat!

3.
+ Mox stupam egreditur,
a Chaldeo recipitur,
eius commilitone.
quassantur mandibole,
nudus clamat: «ve ve ve!»
currunt dentes in agone.
«o infelix nimium! cur venis de calore
decantans regem martyrum deferens in ore?»
hei, hec est regula,
per quam nobis cutis erit morbida.


203a
Vns seit uon Lutringen Helfrich,
wie zwene rechen lobelich
ze saemine bechomen:
Erekke unde ovch her Dieterich;
si waren beide uraislich,
da uon sie schaden namen.
als uinster was der tan, da sic an ander funden.
her Dietrich rait mit mannes chraft den walt also unchunden.
Ereke der chom dar gegan;
er lie da heime rosse uil; daz was niht wolgetan.


204
1.
Urbs salve regia,
Trevir, urbs urbium,
per quam lascivia
redit ac gaudium!
florescis, patria,
flore sodalium.
per dulzor!

Refl.
Her wirt, tragent her nu win,
vrolich suln wir bi dem sin.

2.
Trevir metropolis,
urbs amenissima,
que Bacchum recolis,
Baccho gratissima,
da tuis incolis
vina fortissima!
per dulzor!

Refl.
Her wirt, tragent her nu win,
vrolich suln wir bi dem sin.

3.
Ars dialectica
nil probat verius:
gens Teutonica
nil potat melius;
+ et plus munifica
sua dans largius.
per dulzor!

Refl.
Her wirt, tragent her nu win,
vrolich suln wir bi dem sin.

4.
Iovis in solio
coramque superis
fuit iudicio
conclusum Veneris
rosam rosario
dari pre ceteris.
per dulzor!

Refl.
Her wirt, tragent her nu win,
vrolich suln wir bi dem sin.

5.
Quid est iocundius
presigni facie:
rosam rosarius
decorat hodie,
unde vox letius
sonat letitie!
per dulzor!

Refl.
Her wirt, tragent her nu win,
vrolich suln wir bi dem sin.


205
1.
Hospes laudatur,
si habunde datur,
ut bene bibatur,
et hoc propere.

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

2.
Iocus est generalis,
ubi potus est venalis,
quem vendit socialis
... femina.

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

3.
Pincerna tunc letatur.
habunde propinatur
. . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

4.
. . . . . . . . . . . . .
de vino meliori
atque leniori
et hoc propere.

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

5.
Bacchus ad amorem
instigat iuniorem,
mente rigidiorem
et hoc propere.

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

6.
Hic est locus annalis
festumque natalis,
ubi liberalis
est ista regula.

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

7.
Cum ergo salutamus
vinum, tunc cantamus:
«te deum laudamus»
et hoc propere.

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

8.
Nos, qui propinamus
et vina portamus,
prius non bibamus,
donec dicamus:

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

9.
«Bacchus est suavis,
fit tamen sepe gravis
bibentibus incaute
ac immoderate.

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

10.
Proinde non omittatur,
sed lautius bibatur!
dignus iam mittatur
et hoc propere!»

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

11.
Ergo nos ludamus,
sortes proiciamus.
letanter bibamus
et hoc propere.

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!


206
1.
Hircus quando bibit, que non sunt debita dicit,
Cum bene potatur, que non sunt debita fatur

2.
Cum bene sum potus, tunc versibus effluo totus.
Cum sitio, siccor, nec in hoc, nec in hec, nec in hic cor.


207
1.
Tessera, blandita fueras michi, quando tenebam,
Tessera perfida, concava, res mala, tessera grandis

2.
Tessera materies est omnis perditionis,
Tessera deponit hominem summe rationis.

3.
Sunt comites ludi mendacia, iurgia, nudi,
Parva fides, furta, macies, substantia curta.

4.
Hi tres ecce canes segnes, celeres et inanes
Sunt mea spes, quia dant michi res et multiplicant es.
Pignora cum nummis, cum castris predia summis
Venantur; te predantur, michi sic famulantur.


208
Littera bis bina me dat vel syllaba trina.
Si michi dematur caput, ex reliquo generatur
Bestia; si venter, pennis ero tecta decenter.
Nil, si vertor, ero, nil sum laico neque clero.


209
Roch, pedites, regina, senex, eques, insuper et rex,
Conflictus vocat edictus vos Martis ad ictus!
Vox sonat in Rama: «Trahe tost, capra, concine, clama!»
Victus ab hoste gemat, qui dum fit «Schach roch» + et hie mat.


210
1.
Qui cupit egregium scachorum noscere ludum,
Audiat; ut potui, carmine composui.

2.
Versibus in paucis dicam sibi prelia litis:
Quattuor in tabula bis loca sunt varia.

3.
Albescit primus, rubet atque colore secundus,
Aut niger aut glaucus pingitur aut rubeus.

4.
In primo rochus committere bella minatur
Statque secundus eques ludicra iura tenens.

5.
Tertius alficus custos regalis habetur;
Quartus rex renitet; femina quinta sedet.

6.
Post illos procerum revocabitur ordo priorum;
Procedit peditum turba velox nimium.

7.
Stat pedes, et dextra rapit et de parte sinistra,
Quem sibi diversum cernit et oppositum.

8.
Et si quando datur tabule sibi tangere summa,
Regine solitum preripit officium.

9.
Vir factus mulier regi ferus arbiter heret,
Imperat et regnat, hinc capit, inde labat.

10.
Bella movent primi pedites, labuntur et ipsi,
Et reliquis timidam dant moriendo viam.

11.
Per spatium tabule rocho conceditur ire
In qua parte velit, si nichil obstiterit.

12.
Maior maiores rapit et fallendo minores,
Sepius et minimis fallitur a sociis.

13.
Belliger insignis, prudens, celer, aptus et armis
Currit eques rapidus, qua patet arte locus.

14.
Decipit insontes socios et fraude carentes
Terret et insequitur, hinc capit, hinc capitur.

15.
Alficus trivius, cornuta fronte timendus,
Ante, retro comites decipit invigiles.

16.
A dominis minimi, domini capiuntur ab imis
Sic mixti procerum; turba perit peditum.

17.
Rex manet incaptus subtracta coniuge solus;
Coniuge subtracta rex manet in tabula.

18.
Sepius est mattus servorum turbine septus
Et mattum suffert, si via nulla patet.


211
1.
Alte clamat Epicurus:
«venter satur est securus.
venter deus meus erit.
talem deum gula querit,
cuius templum est coquina,
in qua redolent divina.»

2.
Ecce deus opportunus,
nullo tempore ieiunus,
ante cibum matutinum
ebrius eructat vinum,
cuius mensa et cratera
sunt beatitudo vera.

3.
Cutis eius semper plena
velut uter et lagena;
iungit prandium cum cena,
unde pinguis rubet gena,
et, si quando surgit vena,
fortior est quam catena.

4.
Sic religionis cultus
in ventre movet tumultus,
rugit venter in agone,
vinum pugnat cum medone;
vita felix otiosa,
circa ventrem operosa.

5.
Venter inquit: «nichil curo
preter me. sic me procuro,
ut in pace in id ipsum
molliter gerens me ipsum
super potum, super escam
dormiam et requiescam.»


211a
Walther von der Vogelweide (Palästinalied)
(ca. 1170 - ca. 1230)


Nu lebe ich mir alrest werde,
sit min sundeg ovge sihet
daz schone lant unde ovch div erde,
der man uil der eren gihet.
nu ist geschehen, des ih da bat,
ich pin chomen an die stat,
da got mennischlichen trat.


212
1.
Non iubeo quemquam sic perdere gaudia vite,
+ Ut nimioque cibo debeat ipse mori.

2.
Sume cibum modice; modico natura tenetur.
Sic corpus refice, ne mens ieiuna gravetur.


213
1.
Sperne lucrum, versat mentes insana cupido.

2.
Fraude carete graves, ignari cedite doctis.

3.
Lusuri nummos animos quoque ponere debent.

4.
Irasci victos minime placet, optime frater.

5.
Ludite securi, quibus es est semper in arca.

6.
Si quis habens nummos venies, exibis inanis.

7.
Lusori cupido semper gravis exitus instat.

8.
Sancta probis pax est; irasci desine victus.

9.
Nullus ubique potest felici ludere dextra.

10.
Inicio furias; ego sum tribus addita quarta.

11.
Flecte truces animos, ut vere ludere possis.

12.
Ponite mature bellum, precor, iraque cesset.


214
Marbod Redonensis
(ca. 1035 - 1123)


Si preceptorum superest tibi cura meorum,
Parce, puer, nugis, dum rus colo tempore frugis.
Prefigam metas, quales tua postulat etas;
Quas si transgrederis, male de monitore mereris.
Contempto strato summo te mane levato,
Facque legendo moram quartam dumtaxat ad horam.
Quinta sume cibum, vinum bibe, sed moderatum,
Et pransus breviter dormi vel lude parumper.
Postquam dormieris, sit mos tuus, ut mediteris.
Que meditatus eris, tabulis dare ne pigriteris;
Que dederis cere, spero quandoque videre.
Miseris huc quedam, - facies, ut cetera credam.
Post hec i lectum, cum legeris, ito comestum.
Post sumptas escas, si iam monet hora, quiescas.
Si tempus superest, post cenam ludere prodest.
Sub tali meta constet tibi tota dieta.


215
Incipit Officium lusorum

I.
<Introitus:>
Lugeamus omnes in Decio, diem mestum deplorantes pro dolore omnium lusorum: de quorum nuditate gaudent Decii et collaudant filium Bacchi.

Versus:
Maledicant Decio in omni tempore; semper fraus eius in ore meo.

II.
Fraus vobis!
Tibi leccatori!

III.
Oratio:
Ornemus! Deus, qui nos concedis trium Deciorum maleficia colere: da nobis in eterna tristitia de eorum societate lugere. Per

IV.
Epistola:
Lectio actuum apopholorum. In diebus illis multitudinis ludentium erat cor unum et tunica nulla, et hiems erat, et iactabant vestimenta secus pedes accomodantis, qui vocabatur Landrus. Landrus autem erat plenus pecunia et fenore et faciebat damna magna in loculis accomodans singulis, prout cuiusque vestimenta valebant.

V.
Graduale:
Iacta cogitatum tuum in Decio, et ipse te destruet.

Versus:
Dum clamarem ad Decium, exaudivit vocem meam et eripuit vestem meam a lusoribus iniquis.

VI.
Alleluia.

Versus:
Mirabilis vita et laudabilis nichil.

VII.
Sequentia:

1.
Victime novali zynke ses
immolent Deciani.

2a.
Ses zinke abstraxit vestes,
equum, cappam et pelles
abstraxit confestim
a possessore.

2b.
Mors et sortita duello
conflixere mirando,
tandem tres Decii
vicerunt illum.

3a.
Nunc clamat: «O Fortuna,
quid fecisti pessima?
Vestitum cito nudasti
et divitem egeno coequasti.

3b.
Per tres falsos testes
abstraxisti vestes.
Ses zinke surgant, spes mea!
Precedant cito in + tabulea!»

4a.
Credendum est
magis soli
ses zinke quatter veraci
quam dri tus es
ictu fallaci.

4b.
Scimus istos
abstraxisse
vestes lusoribus vere.
Tu nobis victor
ses, miserere!

VIII.
Evangelium:
Sequentia falsi evangelii secundum marcam argenti. Fraus tibi Decie! Cum sero esset una gens lusorum, venit Decius in medio eorum et dixit: «Fraus vobis! Nolite cessare ludere. Pro dolore enim vestro missus sum ad vos.» Primas autem, qui dicitur Vilissimus, non erat cum eis, quando venit Decius. Dixerunt autem alii discipuli: «Vidimus Decium.» Qui dixit eis: «Nisi mittam os meum in locum peccarii, ut bibam, non credam.» Primas autem, qui dicitur Vilissimus, iactabat decem, alius duodecim, tertius vero quinque. Et qui quinque proiecerat, exhausit bursam et nudus ab aliis se abscondit.

IX.
Offertorium:
Loculum humilem salvum facies, Decie, et oculos lusorum erue, Decie.

X.
Humiliate vos, avari, ad maledictionem!

XI.
Oratio:
Ornemus! Effunde, domine, iram tuam super avaros et tenaces, qui iuxta culum ferunt sacculum, et cum habuerint denarium, reponunt eum inclusum, donec vertatur in augmentum et germinet centum. Pereat! Hic est frater pravitatis, filius iniquitatis, + fixura scamni, + genus nescitandi, + visinat amare, quando timet nummum dare. Pereat! Quod ille eis maledictionem prestare dignetur, qui Zacheo benedictionem tribuit et diviti avaro guttam aque denegavit. Amen.

XII.
Et maledictio dei patris omnipotentis descendat super eos!

XIII.
Communio:
Mirabantur omnes inter se, quod Decius abstraxerat cuilibet vestes.


215a
Omnipotens sempiterne deus, qui inter rusticos et clericos magnam discordiam seminasti, presta, quesumus, de laboribus eorum vivere, de mulieribus ipsorum uti et de morte dictorum semper gaudere.


216
1.
Tempus hoc letitie,
dies festus hodie!
omnes debent psallere
et cantilenas promere
et affectu pectoris
et toto gestu corporis
et scolares maxime,
qui festa colunt optime.

2.
Stilus nam et tabule
sunt feriales epule
et Nasonis carmina
vel aliorum pagina.
quicquid agant alii, iuvenes amemus
et cum turba plurium ludum celebremus.


217
1.
Iocundemur, socii,
sectatores otii!
nostra pangant ora
cantica sonora,
ut laudemus dignos laude
virtuosos et carentes fraude!

Refl.
O et o
cum iubilo
largos laudet nostra contio!

2.
Ad honorem hospitis,
cuius festum colitis,
canite benigne
carmen laudis digne!
merorem repudiemus
et psallentes omnes intonemus:

Refl.
O et o
cum iubilo
largos laudet nostra contio!

3.
«Invidos hypocritas
mortis premat gravitas!
pereant fallaces
et viri mendaces,
munus qui negant promissum,
puniendi ruant in abyssum!»

Refl.
O et o
cum iubilo
largos laudet nostra contio!


218
1.
Audientes audiant:
diu schande uert al uber daz lant
querens viles et tenaces.
si hat sich uermezzen des,
quod velit assumere
di bosen herren, swie ez erge,
ad perdendum in Dothaim.
nu hin, nu hin, nu hin, nu hin.

2.
O liberales clerici,
nu merchent rehte, wi deme si:
date, vobis dabitur,
ir sult lan offen iwer tur
vagis et egentibus,
so gewinnet ir daz himel hus
et in perenni gaudio
alsus, also, alsus, also.

3.
Sicut cribratur triticum,
also wil ih die herren tun:
liberales dum cribro,
die bosen risent in daz stro;
viles sunt zizania,
daz si der tieuel alle erslahoe
et ut in evum pereant.
avoy, avoy, alez avanz!

4.
Rusticales clerici
semper sunt famelici.
die geheizent unde lobent vil
unde lovfen hin zer schande zil.
quisque colit et amat,
daz in sin art geleret hat;
natura vim non patitur.
hin vur, hin vur, hin vur, hin vur!


219
1.
Cum «In orbem universum» decantatur «ite»,
sacerdotes ambulant, currunt cenobite
et ab evangelio iam surgunt levite,
sectam nostram subeunt, que salus est vite.

2.
In secta nostra scriptum est: «omnia probate!»
vitam nostram optime vos considerate,
contra pravos clericos vos perseverate,
qui non large tribuunt vobis in caritate!

3.
Marchiones, Bawari, Saxones, Australes,
quotquot estis nobiles, vos precor sodales,
auribus percipite novas decretales:
quod avari pereant et non liberales.

4.
Et nos misericordie nunc sumus auctores,
quia nos recipimus magnos et minores;
recipimus et divites et pauperiores,
quos devoti monachi dimittunt extra fores.

5.
Nos recipimus monachum cum rasa corona
et si venerit presbyter cum sua matrona,
magistrum cum pueris, virum cum persona,
scolarem libentius tectum veste bona.

6.
Secta nostra recipit iustos et iniustos,
+ claudos et debiles senio combustos
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

7.
Bellosos, pacificos, mites et insanos,
Boemos, Teutonicos, Sclavos et Romanos,
stature mediocres, gigantes et nanos,
in personis humiles et econtra vanos.

8.
Ordo procul dubio noster secta vocatur,
quam diversi generis populus sectatur;
ergo «hic» et «hec» et «hoc» ei preponatur,
quod sit omnis generis, qui tot hospitatur.

9.
De vagorum ordine dico vobis iura,
quorum vita nobilis, dulcis est natura,
quos delectat amplius pinguis assatura
severa quam faciat hordei mensura.

10.
Ordo noster prohibet matutinas plane.
sunt quedam phantasmata, que vagantur mane,
per que nobis veniunt visiones vane.
si quis tunc surrexerit, non est mentis sane.

11.
Ordo noster prohibet semper matutinas,
sed statim, cum surgimus, querimus popinas;
illuc ferri facimus vinum et gallinas.
nil hic expavescimus preter Hashardi minas.

12.
Ordo noster prohibet uti dupla veste;
tunicam qui recipit, ut vadat honeste,
pallium mox reiicit. Decio conteste
cingulum huic detrahit ludus manifeste.

13.
Quod de summis dicitur, in imis teneatur;
camisia qui fruitur, bracis non utatur.
caliga si sequitur, calceus non feratur.
nam qui hoc transgreditur, excommunicatur.

14.
Nemo prorsus exeat hospitium ieiunus
et, si pauper fuerit, semper petat munus.
incrementum recipit sepe nummus unus,
cum ad ludum sederit lusor opportunus.

15.
Nemo in itinere contrarius sit ventis
nec a paupertate ferat vultum condolentis,
sed proponat sibi spem semper confidentis.
nam post grande malum sors sequitur gaudentis.

16.
Ad quos perveneritis, dicatis eis, quare:
singulorum cupitis mores exprobrare;
«reprobare reprobos et probos probare
et probos ab improbis veni segregare!»


220
Archipoeta
(ca. 1161/67)


1.
Sepe de miseria mee paupertatis
conqueror in carmine viris litteratis;
laici non capiunt ea, que sunt vatis,
et nil michi tribuunt, quod est notum satis.

2.
Poeta pauperior omnibus poetis
nichil prorsus habeo nisi quod videtis,
unde sepe lugeo, quando vos ridetis;
nec me meo vitio pauperem putetis.

3.
Fodere non debeo, quia sum scolaris
ortus ex militibus preliandi gnaris;
sed quia me terruit labor militaris,
malui Virgilium sequi quam te, Paris.

4.
Mendicare pudor est, mendicare nolo;
fures multa possident, sed non absque dolo.
quid ergo iam faciam, qui nec agros colo
nec mendicus fieri nec fur esse volo?


220a
1.
Nullus ita parcus est, qui non ad natale
emat cappam, pallium, pelles vel quid tale,
sed non statim dissipat vel custodit male,
induens ad quodlibet festum, sed annale.

2.
Parcus pelles perticat et involvit pannis
et indutas rarius multis servat annis
a lesura, maculis, notis et a damnis
ignis, fumi, pulveris, vini, sed et amnis.

3.
Vidi quosdam divites nuper convenire,
festivarum vestium gestu superbire,
cum haberent pallia vetustatis mire,
que Ulixes rediens posset reperire.

4.
Color sepe palliis ac forma mutatur:
color, cum pro viridi rufus comparatur,
vel quod est interius foras regyratur,
vel cum a tinctoribus color coloratur, -

5.
Forma, cum in varias formas sint formata
vestimenta divitum vice variata.
«in nova fert animus» dicere mutata
vetera, vel potius: in reveterata.

6.
Vidi quendam clericum fame satis clare
formas in multiplices vestes variare:
contra frigus hiemis pallium cappare,
veris ad introitum cappam palliare.

7.
Cum hoc tritum sepius sepius refecit
et refectum sepius sepius defecit,
noluit abicere statim, nec abiecit,
sed parcentem tunice iuppam sibi fecit.

8.
Sic in modum Gorgonis formam transformavit,
immo mirus artifex hermaphroditavit;
masculavit feminam, marem feminavit,
et vincens Tiresiam sexum tertiavit.

9.
Parum sibi fuerat pallium cappare,
e converso deinceps cappam palliare,
recappatum pallium in iuppam mutare,
si non tandem faceret iuppam caligare.

10.
Primas in Remensibus iusserat decretis,
ne mantellos veteres vos refarinetis,
renovari prohibens calce vel in cretis.
quod decretum viluit, ut iam vos videtis.

11.
Nos quoque, secundum quid eius successores,
excommumcamus hos et recappatores
et omnes huiusmodi reciprocatores.
omnes anathema sint, donec mutent mores!


221
1.
«Cum animadverterem» dicit Cato.
quis me redarguit de peccato?
laudem et honorem canimus
nostro hospiti, cui bonus est animus.

2.
Ergo, fratres carissimi, intelligite
et ad ora pocula porrigite!
et si aliquis inebrietur ex vobis,
declinet seorsum a nobis.

3.
Si aliquis debibat tunicam,
postea deludat camisiam.
et si aliquid plus de re sapitis,
denudetur a planta pedis usque ad verticem capitis.
tunc eritis comites apostolorum,
quia «in omnem terram exivit sonus eorum
et in fines orbis terre verba eorum».

4.
Conventus iste nobilis
letetur his conviviis
et mero mente gaudeat
et dignas laudes referat
summi Patris Filio
et hospiti largissimo
tali dicto nomine,
ut longo vivat tempore!


222
Ego sum abbas Cucaniensis
et consilium meum est cum bibulis
et in secta Decii voluntas mea est,
et qui mane me quesierit in taberna,
post vesperam nudus egredietur
et sic denudatus veste clamabit:
«wafna, wafna!
quid fecisti, sors turpissima!
nostre vite gaudia
abstulisti omnia.»


223
1.
Res dare pro rebus, pro verbis verba solemus.

2.
Pro nudis verbis montanis utimur herbis,
Pro caris rebus pigmentis et speciebus.


224
1.
Artifex, qui condidit hominem ex luto
et linivit oculos ceci sacro sputo,
salvet vestras animas crimine soluto:
«pax vobis omnibus» ego vos saluto.

2.
O prelati nobiles, viri litterati,
summi regis legati,
o presbiteri beati,
genus preelectum,
me omnibus abiectum
consolans despectum
virtutis vestre per effectum,
pauperie mea conteste
patet manifeste,
quod eo sine veste
satis inhoneste.
si me vultis audire:
contestor me scire
viros probitatis mire.

3.
Qui virtutes faciunt, nobiles appello,
qui autem me despiciunt, avaros evello
de libro viventium, ad inferos repello,
ut ibi permaneant Plutonis in cancello.


225
De sacerdotibus

1.
Sacerdotes et levite,
quotquot estis, me audite!
vos debetis sine lite
verba mea intelligere.

2.
Vos doctores consecrati
et virtutibus ornati,
non sint vobis hic cognati
nisi qui sint litterati
et honesti comprobati;
illis simus commendati.

3.
Non sit vobis cor iratum
adversum me sic denudatum
et ab omnibus separatum.

4.
Ergo mites domini, caritatem diligatis
michi vero egenti solamen impendatis,
ut particeps efficiar vestre largitatis,
nam vos esse socios scio Caritatis.

5.
Non debet homo pius
causa schillink unius
verti, quod sit mentis alius
nisi ut fuit prius.


226
De mundi statu

1.
Mundus est in varium sepe variatus
et a status ordine sui degradatus:
ordo mundi penitus est inordinatus,
mundus nomine tenus stat, sed est prostratus.

2.
Transierunt vetera, perit mos antiquus;
inolevit nequior mos et plus iniquus.
nemo meus, quilibet suus est amicus;
non Saturnus regnat nunc, immo Ludowicus.

3.
Sperabamus, quod adhuc quisquam remaneret,
mundum qui precipitem dando sustineret,
pleno cornu copie munera preberet,
nomen largi, sed et rem, quod plus est, haberet.

4.
Avem raram nondum hanc potui videre,
est Pheinice rarior, hircocervus vere.
hanc quesivi sepius; felix, tu iam quere!
ei nomen interim dabimus Chimere.

5.
Mundus ergo labitur, nullus hunc sustentat;
currit, cadit, corruit, quis eum retentat?
largitatis semitas nemo iam frequentat,
actus largi strenuos nemo representat.

6.
Unam tamen video formam largitatis,
quam vos specialiter, clerici, libatis;
hanc edicam nudius, si vos sileatis,
si cum patientia me sustineatis.

7.
Dicet quis: «enuclea! quid est hoc, quod ais?»
dicam: «larga munera vestra sentit Thais,
Thais illa celebris thermis, Cumis, Bais,
illa Troie pestilens et damnosa Grais.

8.
Hec dum nudo nudam se propter hoc iniungit,
manu, lingua, labiis palpat, lingit, ungit;
at Venus medullitus scalpit, prurit, pungit:
Pamphilum dupliciter sic Thais emungit.

9.
Tamen est, qui Thaidem ut cadaver odit,
ab hac ut a bestia cavens se custodit;
sed dum Ganymedicum pusionem fodit,
inguen ei loculos pari dente rodit.

10.
Nullum hic est medium: quivis clericorum,
si non in Glycerium, largus est in Sporum.
licet ambidextri sunt multi modernorum,
uni tamen prefero iocos geminorum.

11.
Restat adhuc alterum largitatis genus,
sed hoc totum ventris est, nil hic capit Venus.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>